Liber Paralipomenon Primus*

Caput 26: Versus 17

Levitae sex, et ad aquilonem quatuor per diem,etc. Senarius bonum opus ministeriorum Dei significat, quaternarius evangelicam doctrinam et principalium virtutum plenitudinem.Bini et bini.Janitores binos et binos dicit esse in cellulis atque in via, quia sive in cellulis cordis sui curam gerant, sive in via exterius verbum Dei exponant, duo praecepta charitatis et regulam utriusque Testamenti omnino servent.
(* Traductions européennes)